PELLIS

PELLIS
PELLIS
an a pellendo, quod externas iniurias pellat: an a pilis, quod pilosa: an ab Hebr. Gap desc: Hebrew, quod in Niphal significat tegi? caesorum animalium corporibus detracta, primis Parentibus, post lapsum, in usum cessit, frigori aliisque aeris iniuriis exposito corpori vestiendo. Ipse enim Adae et Uxori eius tunicas pelliceas fecit et induit eos, Gen. c. 3. v. 21. Sicque Protoparentes nostros docuit, quô pactô in posterum nuditati suae, propriô iumentô accersitae, utcumque consulere possint. Et quidem, cum et aliae Deo vestiendi rationes suppeterent, videtur tamen hanc praetulisse, partim quia commodissima, ad aeris inclementiam arcendam; partim ut homini, conspectu Pellis mortuo animali detractae, mortalis sua conditio semper oculis obversaretur. Proin legimus quoque Pelliceâ veste usum Eliam 2. seu 4. regum c. 1. v. 8. In gentibus etiam antiquitus, Heroum habitus Pellis Leonis fuit, Virg. Aen. l. 9. v. 306.
Dat Niso Mnestheus Pellem, horrentisque leonis
Exuvias:
cuius usus hodieque Turcvis ac Mauris pro pallio esse dicitur. Ac Heroinas itidem gavisas esse Pelle Tigridis, cognoscimus ex illo eiusdem Poetae. l. 11. de Camilla, v. 576.
———— ———— Pro magnae tegmine pallae
Tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.
Nec aliâ veste Gymnosophistas, Indorum Philosophos; Scythas, Persas, primos quoque Romanae Curiae senatores, usos fuisse, deprehendimus, apud Platonem in Protagora, Cicer. l. 1. Tuscul. Strabonem l. 15. Herodot. l. 1. Propert. l. 4. Eleg. 1. etc. Quin multis post saeculis, media in Graecia, senes rusticos διφθέρᾳ, sive Pelle indui consuevisse, liquet ex Aristophanis Nubibus Act. 1. Sc. 1. et Polluce l. 4. c. 19. sect. 3. unde hi Comicis Διφθερίαι dicti. Sagum nempe id erat, seu exterior vestis, quae exomidiinicicbatur, Βαίτη quoque et Melote dicta, e caprarum pellibus confieri solita, ut docet varro de R. R. l. 2. c. ult. Neque non
quaedam nationes harum (i. e. caprarum) pellibus sunt vestitae, ut in Getulia et in Sardinia. Cuius usum apud antiquos quoque Graecos fuisse, apparet, quod in Tragoediis senes ab hac pelle vocantur Διφθερίαι, et in Comoediis, qui in rustico opere morantur. Imo nec in servis solum hic usus mansit, sed et ad Ingenuos transiit, qui istiusmodi vestes adhibuerunt, pluviae tempore, ut scorteas Paenulas Romani. Proin Laertius tradit, anaxagoram profectum in Olympiam, sudô ac serenô caelô sedisse εν δερματ νῳ, quasi brevi erupturâ pluviâ, sicque evenisse. Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. l. 4. Partis 2. c. 21. Ex agninis pellibus Germannorum rhenones fuisse, docet Caesar de bello Gall. l. 4. c. 1. et Sallustius in Histor. quod nomen accepêre Galli et inde Germani, a Massiliensibus: hi a Graecis, quibus ρῆνες sunt, vide Voss. in Origin. Hunnos indumentis operiri linteis vel ex pellibus silvestrium murium consarcinatis. scribit Ammian. l. 3. idemque de Hungaris narrat Iornandes, de Reb. Getic. c. 5. Scitharum magnam partem tergis vitlpium ac murium suâ quoque aetate operiri, docet Seneca Ep. 90. Getas similiter tectos fuisse, notum: unde eges pelliti sSidonio Apllinari in Conc. Pellitorum turba satellitum, eidem l. 1. Ep. 2. et Ovidius passim in libris tristium et l. 4. e Ponto, Ep. 10. v. 2.
———— Pellitos inter agenda Getas.
Hodieque omnes paene Septentrionis incolae, sed potissimum Germani atque sarmatae, silvestrium murium pellibus indunntur, quem luxum reprehendit Helmoldus Chron. Slavorum l. 1. c. 1. Pretiosis enimi pellibus muris Pontifi aliisque, non nisi Senatores ac Principes usos esse suâ aetate, indigitat Acron ad Horat. l. 1. Satyr. 5. Qui mos posterioribus saeculis cum transiisset ad Romanos Cardinales, in illos ita invehitur Petrus Damianus Ostiensis l. 2. Ep. 2. Cum domestici mures nostris aspectibus sordeant, transmarinorum pelles, quia magnô pretiô coemuntur, oblectant: ovium itaque et agnorum exuviae dispiciuntur, Ermelini, Gebelini, Martores exquiruntur, et Vulpes. Et paulo post, Ecce non reclinatur in vulpeculis Christus, dormit sub vulpinis pellibus christianus: Respuit animalia Redemptoris mundi vocabulô decorata etc. Ita quod necessitatis prius erat, postea in luxum versum est. Interim Lappones Bothniensesque pretiosis vestiri pellibus, non modo ornatus causâ, sed et necessitatis, discimus ex Olao Magno Histor. l. 4. c. 4. Porro et caput pelle haedinâ, vel aliâ, contegebant antiqui, ut hodieque consuetudo est calvis; Atque hinc festive Martial. l. 11. ad Phoebum, iis caput esse calceatum ait, vide quoque infra Pileus. Et pedes, quos, terrâ ex divina comminatione spinas ac tribulos proferente, ipsum iam sic muniisse Adamum verisimile est. Et quidem rudiore aevô crudae pelles huic usui inserviebant, ut testatur Xenophon Anabas. l. 3. et Angelus Politianus Miscellan. c. 2. Idemque legimus de vulgo Romanorum, cui Perones, calcei genus perae seu sacco simile per nives et lutum eunti, in usu fuêre diu: cum Senatorius ac nobilioribus calcei ex aluta confierent, molliorique coriô; quos tameu et Pellis nomine nudô insigniunt Poetae, Miartial. l. 1. Epigr. 50. v. 31.
Lunata nusquam Pellis, et nusquam toga.
Horatius l. 1. Satyr. 6. v. 27.
Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
Pellibus.
Producebantur enim usque ad medium crus. Vide Bern. Balduinum de Calceo c. 2. Nec alius antiquitus mensarum ornatus fuit, quae, cum sequiori aevô magnificô tapetum apparatu et byssinis peristromatis integerentur, prius ferarum pellibus solebant sterni. Hinc apud Virgilium l. 8. Aen. v. 177. Latinus hospitem.
———— ———— Villosi pelle Leonis
Accipit:
Et uxor rustica, apud Iuvenalem Sat. 6. v. 6. torum sternit
Frondibus et culmis vicinarumque ferarum
Pellibus.
In iisdem stragulis et cubabant prisci, unde dormire, pro dermire, a δέρμα i. e. pellis. Duces quoque ac Imperatores exercituum, ut de agesilao docet Corn. Nepos in eius vita, c. 8. et Tuberone Cicer. pro L. Murena. Aelian. etiam Var. Histor. l. 13. c. 1. Ἦν δὲ ἄρα τῇ Ἀταλάντῃ ςτρωμναι μὲν αἱ δοραὶ τῶ τεθηραμένων, τροφὴ δὲ τὰ τούτων κρέα, ποτὸν δὲ τὸ ὕδωρ, Stratis autem lectôque utebatur ferinis pellibus, cibô earundem carnibus et aquâ. Transeo a civili rusticaque vita ad bellum, ubi multiplex non minus Pellium utilitas. Nam loricae primitus e loro, uti nomen indicat, si Varronem et Veterum alios audimus. Maro. l. 11. Aen. de Ornyto, v. 679.
Cui Pellis latos humeros exempta iuvenco
Pugnatori operit.
Et Silius l. 8. v. 524.
Pectora pellis obit caesi e venatibus ursi.
Nec duium, quin et Aegis primo fuerit e pelle αἰγὸς i. e. caprae: cui postea thorax ex annulis ferreis successit, donec praelatus ille ex solida lamina. Galeae itidem primo ex corio mustelae domesticae, quae Graecis γαλῆ, unde γαλέη e canis pelle, unde κυνέη: e lupinis evuxiis, unde λυκέη, e mustelae silvestris corio, unde ἰκτιδέη etc. confectae sunt: donec et Κυνέης et Galeae vox latius extensa. Ocreae quoque primitus e corio fuêre, postea demum ex ferro. Etiam in bello usi pelle hyaenae; ut et pantherae, sicut de Evandro Maro habet Aen. l. 8. de Polonis Cromerus Histor. Polon. l. 1. Cultui vero pelles subministrat Panthera, sive is sit lupus Cervarius (Ris appellatur a nostratibus) maculosus ventre et pedibus. Nec corpora modo pellibus, et olim et hodie, tegere in bello mos, sed et arma. Ut enim de vaginis ensium taceam, clypeos quoque et scuta coriis suisse vestitos, legimus apud Silium de Saguntinis, apud Hegosippum de Iudaeis, quos uterque in summa fama scutis clypeisque Pelles detraxisse refert, ut cibo essent, quando praesidio esse non possent. Triplicem istiusmodi clypeum Mezentio adscribit Virg. Aen. l. 10. ἑπταβόειον seu septemplicem
Aiaci Ovid. Metam. l. 13. Ut fundas et amenta iaculorum omittam, tentoria e pellibus fuisse notissimum. Quod a Romanis in Veiorum obsidione primo factitatum, contendit Liv. Decad. 1. l. 5. circa ann. ab Urb. Cond. 327. ut et Florus l. 1. c. 12. inquiens, Tunc primum heimatum sub pellibus. Diuque ea consuetudo retenta: unde eius mentio, sub Caesare, l. 3. de bello Gall. c. 29. sub Nerone, apud Tacitum Annal. l. 13. sub Theodosio, Lat. Pacatô teste in Panegyr. Vide quoque Amm. Marcellin. l. 9. et Flav. Vopisc. in Aureliano. Imo militibus officiô negligenter functis poenae locô iniunctum, ne tentorium ex pellibus haherent, Val. Max. l. 2. c. 7. Quem morem, ut et plura alia a Graecis Romanos mutuatos esse, ciridibile est. Namque de Alexandro M. Curtius l. 7. c. 8. Saepe Pellibus tabernaculs allevatis, ut conspiceret hostium ignes: et Arrian. l. 1. de gestis eius, Tentoria militum erant ex pellibus, levi materia repleta. Vide eundem l. 3. Quare propter tam multiplicem corii in militari usum, Drusus, apud Tacitum, l. 4. Annal. c. 72. Frisiis imperavit, ut tributi locô terga boum praeberent: côdemque fine Bosphori accolae quotannis Imperatoribus Graecis pependerunt τὰς συντελέιας τῶ Βοῶν tributum boum, ut est apud Georg. gedrenum in temporibus Iustiniani M. p. 302. etc. Sed et in sacris Pelles adhibitae: Quam vis enim Gentilibus, quibus mortua omnia videbantur immunda, scortea, h. e. e scortis sive pellibus facta, nefas erat inferre Carmentae sacello. Ovid. l. 1. Fast. v. 629.
Scortea non illi fas est inferre sacello,
Ne violent puros exanimata focos.
Unde nec Corariis domicilium olim in Urbe Roma, sed extra eam erat: Maenades tamen sive Bacchae, ut in Graecia nebride, sive Pelle cervinâ; sic in Thracum orgiis induebantur pellibus vulpinis; quam ob causam Bacchus Bassareus, Bacchae Bassarides, Thracicô vocabulô, vulpem denotante, dicti sunt ut docet vetus Persii Interpres. Et cui ignota in Templis caesarum ovium pellibus incubandi, ut sacra sic somnia captarent homines de futuro solliciti, superstitiosa consuetudo: quam ex vereri in pellibus dormiendi more tractam, et apud Romanos usque ad Gratiant etiam ac Theodosii Imperatorum tempora, usitatam fuisse, ex Prudentio in Hamartigenia, docet Vossius de Orig. ac Progr. Idolo. l. 3. c. 35. Sed hac de re vide supra, in voce Melotae. Sed et apud Septentrionales gentes, scabellis altarium pelles ursorum alborum praefsertim substerni consuevisse, ne pedibus sacerdotum frigus noceat, infra videbimus, in Ursus. Nec omittendum, quod sciribi olim solitum fuerit n διφθέραις sive pellibus, ut notus hodieque chartae Pergamenae usus de qua sic Hicronym. Ep. ad Chromatium: Chartam defuisse non puto, Aegytô ministrante commercia. Et si alicui Ptolemaeus maria clausisset; tamen Rex Attalus membranas a Pergamo miserat, ut penuria chartae Pellibus pensaretur: ovillis nempe, ut docet Martianus Capella l. 2. Hinc Martla. l. 14. Epigr. 190.
Pellibus exiguis arctatur Livius ingens.
Et Epigr. 184.
Ilias et Priami regnis inimicus Ulysses
Multiplici pariter condita Pelle latent.
Vide Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 38. et infra in voce Pergamena. Adde e pellibus scuticas, quibus idcirco e Graeco σκύτος nomen; Ut et ex ταυρέα Latin. Taurea, quam proin Plautus Aulular. Actu 4. Sc. 1. v. 15. censionem bubulam dixit: et Mostellar. Actu 4. Sc. 1. v. 16. castigare bubalis exuviis. Item tapetes ex pellibus auro pictis, quibus hodieque, in Italia inprimis, opulentiores parietes vestiunt, nec marsupia solum, sed etiam e corio nummos; de quibus Donatus videndus in illud Virgilii Aen. l. 1. v. 372.
Taurino quantum potuit circumdare tergo.
Umbracula insuper uti videbimus infra, ubi de Veterum Umbellis et Umbraculis. Pluraque alia, quae omnia recensere longum foret. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 70. et Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. l. 5. c. 31. C. Paschalium inprimis Coronar. l. 9. c. 23. 24. 25. et 26. ut et hîc passim. De Tentipelliis infra in voce hac.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Pellis — (lat.), Haut …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pellis — (lat.), Fell, Haut …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Pellis — vgl. Pella …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • ARMINIA Pellis — vide infra Herminus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAPRINA Pellis — vide infra Melotes …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GEBELLINA vel GIBELLINA PELLIS — GEBELLINA, vel GIBELLINA PELLIS vide infra Zibellinae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUPINA PELLIS — vulgo Pel de leu, cogn. Nobilis cuiusdam Radulphi, apud Albert. Aquens. l. 2. c. 9. de quo quae dam C. du Fresne adnotavit, ad Alexiad. p. 240. quod tunica ex pelle luporum consectâ esset indutus. Ex pellibus enim lupinis non minus, ac ex… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Nomos Pellis — Admin ASC 2 Code Orig. name Nomós Péllis Country and Admin Code GR.ESYE12.07 GR …   World countries Adminstrative division ASC I-II

  • Ubi leonis pellis deficit, vulpinam induendam esse. — См. Где волчий рот, а где лисий хвост …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • Ossa ac pellis totus est. — См. Кости да кожа …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”